Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 137
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/137/

EXERCITATIO XXIII

Iulii Caesaris refert novam opinionem pro

concordia divinae praescientiae et

liberi nostri arbitrij.

 

Sacrosanctae Romanae Ecclesiae, quae

veritatis perpendiculum est, cuncta

subiiciens, assero Deum perfectissimam rerum

omnium etiam futurarum notitiam habere,

non solum in specie specialissima, ut

Peripatetici existimarunt, verum usque ad

individua. Addo futura, ut Dei scientiae subiiciuntur,

aliter esse non posse, quippe obiectum

scientiae non potest se habere aliter

quam cognoscitur, dicente Philosophorum

coryphaeo Aristotele, in i. Posteriorum: «Cuius est scientia

simpliciter, impossibile est aliter se habere». Veruntamen

maximum est discrimen in futurorum

praecognitione. Siquidem novit Deus

actiones futuras, qua futurae sunt, quae, cum

in re determinationem non habeant, nec in

cognitione divina: nec enim aliter res sciri

potest, quam eius ferat natura. Cum itaque

actiones futurae, ut futurae, contingentes sint

et indeterminatae, iccirco, uti tales, Deus

praenoscit evenire nimirum posse et non posse.

Dum igitur Deus praevidet Iudam

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES